Attende Domine

Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi. Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.

Ad te Rex summe, omnium Redemptor, oculos nostros sublevamus flentes: exaudi, Christe, supplicantum preces.

Dextera Patris, Lapis angularis, Via salutis, Ianua caelestis, Ablue nostri maculas delicti.

Rogamus, Deus, Tuam maiestatem: Auribus sacris Gemitus exaudi: Crimina nostra Placidus indulge.

Tibi fatemur crimina admissa: contrito corde pandimus occulta: tua, Redemptor, pietas ignoscat.

Innocens captus, nec repugnans ductus; testibus falsis pro impiis damnatus quos redemisti, tu conserva, Christe.

Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.

Category: Lent

Share or Bookmark:

Press Ctrl + D to bookmark this page