Audi benigne Conditor

Audi, benigne Conditor, Nostras preces cum fletibus, In hoc sacro jejunio Fusas quadragenario.

Scrutator alme cordium, Infirma tu scis virium: Ad te reversis exhibe Remissionis gratiam.

Multum quidem peccavimus, Sed parce confitentibus: Ad nominis laudem tui, Confer medelam languidis.

Concede nostrum conteri Corpus per abstinentiam, Culpae ut relinquant pabulum Jejuna corda criminum.

Praesta beata Trinitas, Concede simplex Unitas: Ut fructuosa sint tuis Jejuniorum munera.

Category: Lent

Share or Bookmark:

Press Ctrl + D to bookmark this page