Ecce Panis Angelorum

Ecce Panis Angelorum, Factus cibus viatorum Vere panis filiorum, Non mittendus canibus. In figuris praesignatur, Cum Isaac immolatur, Agnus Paschae deputatur, Datur manna patribus. Bone pastor, panis vere, Jesu, nostri miserere: Tu nos pasce, nos tuere, Tu nos bona fac videre In terra viventium. Tu qui cuncta scis et vales, Qui nos pascis hic mortales: Tuos ibi commensales, Coheredes et sodales Fac sanctorum civium. Amen.

Category: General

Share or Bookmark:

Press Ctrl + D to bookmark this page