Flos de Radice Jesse

Flos de Radice Jesse Est natus hodie; Quem nobis jam adesse, Laetamur unice. Flos ille Jesus est, Maria virgo radix, De qua flos ortus est.

Hunc Isaias florem Praesagus cecinit; Ad ejus nos amorem, Nascentes allicit. Flos virgam superat, Caeli terraeque cives, Flos Ille recreat.

Hic suo flos odore Fidelis attrahit; Divino mox amore, Attractos imbuit. O flos, O gratia! Ad te, ad te suspiro: De te me satia.

Category: Christmas

Share or Bookmark:

Press Ctrl + D to bookmark this page