Jesu Deus

Jesu Deus, amor meus, Cordis aestum imprime. Urat ignis, urat amor, Cordi flamman subjice, Cordi flamman subjice.

Credo, Jesu, quod revelas, O aeterna veritas, Juva mentem confitentem, Tuta est, si adjuvas, Tuta est, si adjuvas.

Spero, Jesu, quam largiris Peccatorum veniam. Spero vitae, quam partiris Sempiternae gloriam, Sempiternae gloriam.

Amo, Jesu, bonitatem Tuam super omnia, Cuncta habent vanitatem, Prae Te sperno reliqua, Prae Te sperno reliqua.

Category: General

Share or Bookmark:

Press Ctrl + D to bookmark this page