Jesu Redemptor Omnium

Jesu Redemptor omnium, Quem lucis ante originem, Parem paternae gloriae, Pater supremus edidit.

Tu lumen et splendor Patris, Tu spes perennis omnium: Intende quas fundunt preces Tui per orbem servuli.

Memento, rerum Conditor, Nostri quod olim corporis, Sacrata ab alvo Virginis, Nascendo, formam sumpseris.

Testatur hoc praesens dies, Currens per anni circulum, Quod solus e sinu Patris Mundi salus adveneris.

Hunc astra, tellus, aequora, Hunc omne quod caelo subest, Salutis auctorem novae, Novo salutat cantico.

Et nos, beata quos sacri Rigavit unda sanguinis, Natalis ob diem tui, Hymni tributum solvimus.

Jesu, tibi sit gloria, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et almo Spiritu, In sempiterna saecula.

Category: Christmas

Share or Bookmark:

Press Ctrl + D to bookmark this page