Panis Angelicus

Panis angelicus Fit panis hominum; Dat panis caelicus Figuris terminum: O res mirabilis! Manducat Dominum Pauper, servus, et humilis. Te trina Deitas Unaque poscimus: Sic nos tu visita, Sicut te colimus; Per tuas semitas Duc nos quo tendimus, Ad lucem quam inhabitas. Amen.

Category: General

Share or Bookmark:

Press Ctrl + D to bookmark this page