Parce Domine

Chorus:

Parce, Domine, parce populo tuo: ne in aeternum irascaris nobis.

Flectamus iram vindicem, Ploremus ante Judicem; Clamemus ore supplici, Dicamus omnes cernui:

Nostris malis offendimus Tuam Deus clementiam Effunde nobis desuper Remissor indulgentiam.

Dans tempus acceptabile, Da lacrimarum rivulis Lavare cordis victimam, Quam laeta adurat caritas.

Audi, benigne Conditor, Nostras preces cum fletibus In hoc sacro jejunio, Fusas quadragenario.

Category: Lent

Share or Bookmark:

Press Ctrl + D to bookmark this page