Puer Natus in Bethlehem

Chorus:

Puer natus in Bethlehem, alleluia: Unde gaudet Jerusalem, alleluia, alleluia.

In cordis jubilo, Christum natum adoremus Cum novo cantico. Assumpsit carnem Filius, alleluia, Dei Patris altissimus, alleluia, alleluia. Per Gabrielem nuntium, alleluia, Virgo concepit Filium, alleluia, alleluia. Tamquam sponsus de thalamo, alleluia, Processit Matris utero, alleluia, alleluia. Hic iacet in praesepio, alleluia: Qui regnat sine termino, alleluia, alleluia. Et Angelus pastoribus, alleluia, Revelat quod sit Dominus, alleluia, alleluia. Reges de Saba Veniunt, alleluia, Aurum, thus, myrrham offerunt, alleluia, alleluia. Intrantes domum invicem, alleluia, Novum salutant Principem, alleluia, alleluia.

De Matre natus Virgine, alleluia, Qui lumen est de lumine, alleluia, alleluia. Sine serpentis vulnere, alleluia, De nostro venit sanguine, alleluia, alleluia. In carne nobis similis, alleluia, Peccato sed dissimilis, alleluia, alleluia. Ut redderet nos homines, alleluia, Deo et sibi similes, alleluia, alleluia. In hoc natali gaudio, alleluia: Benedicamus Domino, alleluia, alleluia. Laudetur sancta Trinitas, alleluia, Deo dicamus gratias, alleluia, alleluia.

Category: Christmas

Share or Bookmark:

Press Ctrl + D to bookmark this page