Resonet in Laudibus

Resonet in laudibus Cum jucundis plausibus, Sion cum fidelibus. Apparuit quem genuit Maria. Gaudete, gaudete, Christus natus hodie! Gaudete, gaudete, ex Maria Virgine.

Sion lauda Dominum Salvatorem omnium; Virgo parit Filium. Apparuit quem genuit Maria. Gaudete, gaudete, Christus natus hodie! Gaudete, gaudete, ex Maria Virgine.

Natus est Emmanuel, Quem praedixit Gabriel, Testis est Ezechiel. Apparuit quem genuit Maria. Gaudete, gaudete, Christus natus hodie! Gaudete, gaudete, ex Maria Virgine.

Sancta tibi Trinitas Os omnium gratias Resonet altissimas. Apparuit quem genuit Maria. Gaudete, gaudete, Christus natus hodie! Gaudete, gaudete, ex Maria Virgine.

Category: Christmas

Share or Bookmark:

Press Ctrl + D to bookmark this page