Stabat Mater Dolorosa

Stabat Mater dolorosa Iuxta crucem lacrimosa Dum pendebat Filius

Cuius animam gementem Contristatam et dolentem Pertransivit gladius

O quam tristis et afflicta Fuit illa benedicta Mater unigeniti!

Quae moerebat et dolebat, Pia Mater, dum videbat Nati poenas incliti

Quis est homo qui non fleret, Matrem Christi si videret In tanto supplicio?

Quis non posset contristari, Christi Matrem contemplari Dolentem cum Filio?

Pro peccatis suae gentis Vidit Iesum in tormentis, Et flagellis subditum.

Vidit suum dulcem natum Moriendo desolatum Dum emisit spiritum

Eia Mater, fons amoris Me sentire vim doloris Fac, ut tecum lugeam

Fac, ut ardeat cor meum In amando Christum Deum Ut sibi complaceam

Sancta Mater, istud agas, Crucifixi fige plagas Cordi meo valide.

Tui nati vulnerati, Tam dignati pro me pati, Poenas mecum divide.

Fac me tecum, pie, flere, Crucifixo condolere, Donec ego vixero.

Iuxta crucem tecum stare, Et me tibi sociare In planctu desidero

Virgo virginum praeclara, Mihi iam non sis amara Fac me tecum plangere

Fac, ut portem Christi mortem Passionis fac consortem, Et plagas recolere.

Fac me plagis vulnerari, Fac me cruce inebriari, Et cruore Filii

Flammis ne urar succensus Per Te, Virgo, sim defensus In die iudicii

Christe, cum sit hinc exire, Da per Matrem me venire Ad palmam victoriae

Quando corpus morietur, Fac, ut animae donetur Paradisi gloria. Amen

Category: Lent

Share or Bookmark:

Press Ctrl + D to bookmark this page