Verbum supernum

Verbum supernum prodiens, Nec Patris linquens dexteram, Ad opus suum exiens, Venit ad vitae vesperam.

In mortem a discipulo Suis tradendus aemulis, Prius in vitae ferculo Se tradidit discipulis.

Quibus sub bina specie Carnem dedit et sanguinem: Ut duplicis substantiae Totum cibaret hominem.

Se nascens dedit socium, Convescens in edulium, Se moriens in pretium, Se regnans dat in praemium.

O Salutaris Hostia Quae caeli pandis ostium: Bella premunt hostilia, Da robur, fer auxilium.

Uni trinoque Domino Sit sempiterna gloria, Qui vitam sine termino Nobis donet in patria. Amen.

Category: General

Share or Bookmark:

Press Ctrl + D to bookmark this page